Personae

Georgius Livinus

Ge.

Rectene vales?

Li.

Vellem quidem. Non admodum ex sententia. Equidem utcunque valeo. Sic satis. Valeo ut possum, quando, ut volo, non licet. Ut soleo. Ita, ut superis visum est, Non optime sane. Sic, ut antehac peius nunquam. Valeo, ut solitus sum. Valeo, ut solent, quibus, cum medicis res est

Ge.

Ut vales?

Li.

Secus quam vellem.

Ge.

Qua valetudine es?

Li.

Haud sane commoda, incommoda, perquam incommoda, infelici, parum prospera, parum secunda, mala, adversa, infausta, imbecilli, dubia, mediocri, vix mediocri, longe alia, quam vellem, tolerabili, qualem optem hostibus meis.

Ge.

Rem mihi sane quam acerbam narras. Prohibeant superi. Avertat Deus. Bona verba. Hic cupiam, te vanum esse. Bono sis animo oportet. Forti infractoque sis animo. Multum iuvat animus in re mala bonus. Fulciendus est animus spe fortunae secundioris. Quid morbi est? Quod mali genus est? Quis te morbus habet? Quo morbo teneris? Quid habes morbi? Quis te tenet morbus?

Li.

Nescio, et hoc laboro periculosius.

Ge.

Verum. Nam ad sanitatem gradus est, novisse morbum. Nullosne consuluisti medicos?

Li.

Et quidem permultos.

Ge.

Quid respondent?

Li.

Id, quod advocati Demiphoni apud Comicum:[1] alius negat, alius ait, alius deliberandum censet. In hoc consentiunt omnes, me miserum esse.

Ge.

Quam pridem habet te hoc mali? Diu est, quod teneris isto morbo? Quantum temporis est, quod te malum hoc corripuit?

Li.

Dies plus minus viginti. Ferme mensis est. Iam tertius est mensis. Mihi quidem seculum videtur, quod aegrotare coepi.

Ge.

Adnitendum censeo, ne morbus fiat familiaris.

Li.

Iam nimium assuevit.

Ge.

Num est hydrops?

Li.

Negant.

Ge.

Num dysenteria?

Li.

Non arbitror.

Ge.

Num febris?

Li.

Opinor febris esse speciem, sed novam, ut nunc novi subinde morbi exoriuntur, antehac incogniti.

Ge.

At plus satis erat veterum.

Li.

Ita visum est naturae nimium novercae.

Ge.

Quoto die recurrit dolor?

Li.

Quoto die, narras? imo quotidie: saepius, quam Euripus.[2]

Ge.

Papae! malum abominandum. Unde contraxisti morbum? Unde suspicaris, hoc esse collectum mali?

Li.

Ex inedia.

Ge.

At non soles usque adeo superstitiosus esse, ut te ieiunio maceres.

Li.

Non erat religio, sed inopia.

Ge.

Quaenam?

Li.

Quia non dabatur cibus. E frigore natum arbitror. E putribus ovis morbum ortum suspicor. E vino plus satis diluto. E crudis malis contracta est stomachi cruditas.

Ge.

Vide, ne ex immodico aut intempestivo studio conciliaris hoc mali, aut ex potatione largiore, aut Venere parum moderata.[3] Quin accersis medicum?

Li.

Timeo, ne citius morbum augeat, quam adimat. Metuo, ne pro remedio det venenum.

Ge.

Deligendus est igitur, cui tuto fidas.

Li.

Si moriendum est, malo semel mori, quam tot pharmacis excarnificatus.

Ge.

Fac igitur, ut ipse tibi sis medicus. Si diffidis homini medico, precor, ut sit tibi medici vice Deus. Sunt, qui tecti cuculla Dominicali aut Franciscana revaluerunt.

Li.

Idem fortassis evenisset, si lenonis pallio tecti fuissent. Verum ista diffidenti nihil conducunt.

Ge.

Fide igitur, ut reviviscas. Alii morbo levati sunt, nuncupatis alicui divo votis.

Li.

At ego cum divis non paciscor.

Ge.

Proinde tu vel a Christo, cui fidis, pete sanitatis beneficium.

Li.

At ego, an beneficium sit, nescio.

Ge.

An non beneficium est, liberari morbo?

Li.

Nonnunquam mori felicius est. Ab illo nihil peto, nisi ut, quod scit optimum esse, mihi largiatur.

Ge.

Sume, quod alvum deiiciat.

Li.

Iam sua sponte cita est.

Ge.

Ciendus est alvus, movendus est alvus.

Li.

Imo sistendus est magis; nam plus satis profluit.

Notes

edit
  1. From Terence's Phormio, Act 2, Sc. 4.
  2. A reference to the strait between Boeotia and Euboea, where the tides fluctuated frequently.
  3. I.e., immoderate sexual activity.