Food in Latin Literature/Terentius
Publius Terentius Afer (c. 195/185 – c. 159? BC) https://en.wikipedia.org/wiki/Terence
Adelphoe (160 BC)
Ter. Ad.3.3.
Slave Syrus talking to the rigorous father Demia
...SY.
Hem, Demea, haud aspexeram te. Quid agitur?
DE.
20 Quid agatur? Vestram nequeo mirari satis
Rationem.
SY.
Est hercle inepta, ne dicam dolo,
Atque absurda. Pisces ceteros purga, Dromo:
Congrum istum maximum in aqua sinito ludere
Paulisper: ubi ego venero, exossabitur;
25 Prius nolo.
DE.
Haecine flagitia!
SY.
Mihi quidem non placent;
Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio,
Fac macerentur pulchre...
DE.
Fit sedulo.
60 Nihil praetermitto: consuefacio: denique
Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium
Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi.
"Hoc facito."
SY.
Recte sane.
DE.
"Hoc fugito."
SE.
Callide.
DE.
"Hoc laudi est."
SY.
Istaec res est.
DE.
"Hoc vitio datur." Sy.
65 Probissime.
De. Porro autem---
SY. Non hercle otium est
Nunc mihi auscultanldi. Pisces ex sententia
Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est:
Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea,
Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo,
Conservis ad eundem istunc praccipio modum:
"(Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum,
Illud recte: iterum sic memento:" sedulo
Moneo quae possum pro mea sapientia.
Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea,
Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet.
Inepta haec esse nos quae facimus sentio:
Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras.
Numquid vis?
Ter. Ad. 5.3.
Brothers Demia and Micio are making peace
...DE. Scilicet ita tempus fert,
faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio
cum primo luci ibo hinc. MI. De nocte, censeo:
hodie modo hilarum fac te. DE. Et istam psaltriam
una illuc mecum hinc abstraham. MI. Pugnaueris
eo pacto prorsum illi adligaris filium.
modo facito ut illam serues. DE. Ego istuc uidero:
atque ibi fauillae plena, fumi ac pollinis
coquendo sit faxo et molendo; praeterhac
meridie ipso faciam ut stipulam conligat;
tam excoctam reddam atque atram quam carbost. MI. Placet:
nunc mihi uidere sapere. atque equidem filium
tum etiam si nolit cogam ut. cum illa una cubet.
DE. Derides? fortunatus, qui isto animo sies.
ego sentio.. MI. Ah, pergisne? DE. Iam iam desino.