Food in Latin Literature/Plautus

Titus Maccius Plautus (circa 254 BC-184 BC ) https://en.wikipedia.org/wiki/Plautus

Pseudolus (circa 191 BC)

(Pl. Ps. 3.2)

Ballio the pimp returns from the forum with a hired cook who has to cook Ballio's birthday dinner.


Ballio

Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,

nam non coquinum est, verum furinum est forum.

nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem

coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,

5 multiloquom gloriosum insulsum inutilem.

quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,

ut esset hic qui mortuis cenam coquat;

nam hic solus illis coquere quod placeat potest.


Cocvs

Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,

10 cur conducebas?


Bal.

Inopia: alius non erat.

sed cur sedebas in foro, si eras coquos,

tu solus praeter alios?


Coc.

Ego dicam tibi:

hominum vitio ego sum factus improbior coquos,

non meopte ingenio.


Bal.

Qua istuc ratione?


Coc.

Eloquar.

15 quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,

nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:

illum conducunt potius qui vilissimust.

hoc ego fui hodie solus obsessor fori.

illi drachmissent miseri: me nemo potest

20 minoris quisquam nummo ut surgam subigere.

non ego item cenam condio ut alii coqui,

qui mihi condita prata in patinis proferunt,

boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,

eas hérbas herbis aliis porro condiunt:

25 indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,

apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,

eo láserpici libram pondo diluont,

teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt

prius quám triverunt oculi ut extillent facit.

30 ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,

non condimentis condiunt, sed strigibus,

vivis convivis intestina quae exedint.

hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,

quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,

35 formidulosas dictu, non essu modo.

quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.


Bal.

Quid tu? divinis condimentis utere,

qui prorogare vitam possis hominibus,

qui ea culpes condimenta?


Coc.

Audacter dicito;

40 nam vel ducenos annos poterunt vivere

meas qui éssitabunt escas quas condivero.

nam egó cocilendrum quando in patinas indidi

aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,

eaepse sese patinae fervefaciunt ilico.

45 haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:

terrestris pecudes cicimalindro condio,

hapalocopide aut cataractria.


Bal.

At te Iuppiter

dique omnes perdant cum condimentis tuis

cumque tuis istis omnibus mendaciis.


Coc.

50 Sine sis loqui me.


Bal.

Loquere, atque i in malam crucem.


Coc.

Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:

is odos dimissis manibus in caelum volat.


Bal.

Odos dimissis manibus?


Coc.

Peccavi insciens.


Bal.

Quidum?


Coc.

Dimissis pedibus volui dicere.

55 eum odorem cenat Iuppiter cottidie.


Bal.

Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?


Coc.

It incenatus cubitum.


Bal.

I in malam crucem.

istacine causa tibi hodie nummum dabo?


Coc.

Fateór equidem esse me coquom carissumum;

60 verum pro pretio facio ut opera appareat

mea quo conductus venio.


Bal.

Ad furandum quidem.


Coc.

An tu invenire postulas quemquam coquom

nisi miluinis aut aquilinis ungulis?


Bal.

An tu coquinatum te ire quoquam postulas,

65 quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?

nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,

ut nostra properes amoliri ómnia,

tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:

quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;

70 si quo hic gradietur, pariter progredimino;

manum sí protollet, pariter proferto manum:

suom sí quid sumet, id tu sinito sumere;

si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.

si iste ibit, ito, stabit, astato simul;

75 si conquiniscet istic, conquiniscito.

item his discipulis privos custodes dabo.


Coc.

Habe módo bonum animum.


Bal.

Quaeso, qui possum, doce,

bonum animum habere qui te ad me adducam domum?


Coc.

Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,

80 item ut Medea Peliam concoxit senem,

quem medicamento et suis venenis dicitur

fecisse rursus ex sene adulescentulum,

item ego te faciam.


Bal.

Eho, an etiam es veneficus?


Coc.

Immo edepol vero hóminum servator.


Bal.

Ehem,

85 quanti istuc unum me †coquinare perdoces?


Coc.

Quid?


Bal.

Vt te servem, ne quid surripias mihi.


Coc.

Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.

sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis

daturu's cenam?


Bal.

Pol ego amicis scilicet.


Coc.

90 Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas?

nam ego ita convivis cenam conditam dabo

hodie atque ita suavi suavitate condiam:

ut quisque quicque conditum gustaverit,

ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.


Bal.

95 Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,

gustato tute prius et discipulis dato,

ut praerodatis vostras furtificas manus.


Coc.

Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.


Bal.

Molestus ne sis, nimium iam tinnis; non taces?

100 em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque.

propera.


Pver

Quin tu is accubitum, et convivas cedo,

corrumpitur iam cena.—


Bal.

Em, subolem sis vide:

iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo...