Food in Latin Literature/Ovid Metamorphoses
Ovid Metamorphoses 8 AD
Baucis and Philemon story Met.8.617-727
Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo,
sic ait: “Inmensa est finemque potentia caeli
620 non habet, et quidquid superi voluere, peractum est.
Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
collibus est Phrygiis modico circumdata muro.
Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
misit in arva, suo quondam regnata parenti.
625 Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
Iuppiter huc specie mortali cumque parente
venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiere locum requiemque petentes,
630 mille domos clausere serae. Tamen una recepit,
parva quidem, stipulis et canna tecta palustri;
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
consenuere casa paupertatemque fatendo
635 effecere levem nec iniqua mente ferendo.
Nec refert, dominos illic famulosne requiras:
tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
submissoque humiles intrarunt vertice postes,
640 membra senex posito iussit relevare sedili,
quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
nutrit et ad flammas anima producit anili.
645 Multifidasque faces ramaliaque arida tecto
detulit et minuit parvoque admovit aeno.
Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
truncat holus foliis; furca levat illa bicorni
sordida terga suis nigro pendentia tigno
650 servatoque diu resecat de tergore partem
exiguam sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas
sentirique moram prohibent. Erat alveus illic
fagineus, dura clavo suspensus ab ansa.
655 Is tepidis inpletur aquis artusque fovendos
accipit. In medio torus est de mollibus ulvis,
inpositus lecto sponda pedibusque salignis.
concutiuntque torum de molli fluminis ulva
impositum lecto sponda pedibusque salignis.
660 Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque
vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere dei. Mensam succincta tremensque
ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.
665 Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum
sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
conditaque in liquida corna autumnalia faece
intibaque et radix et lactis massa coacti
670 ovaque non acri leviter versata favilla,
omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
sistitur argento crater fabricataque fago
pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
Parva mora est, epulasque foci misere calentes,
675 nec longae rursus referuntur vina senectae
dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
prunaque et in patulis redolentia mala canistris
et de purpureis conlectae vitibus uvae.
680 Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
accessere boni nec iners pauperque voluntas.
Interea totiens haustum cratera repleri
sponte sua per seque vident succrescere vina:
attoniti novitate pavent manibusque supinis
685 concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimae custodia villae:
quem dis hospitibus domini mactare parabant.
Ille celer penna tardos aetate fatigat
690 eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
confugisse deos. Superi vetuere necari
“di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenas
impia” dixerunt; “vobis inmunibus huius
esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta
695 ac nostros comitate gradus et in ardua montis
ite simul.” Parent ambo baculisque levati
nituntur longo vestigia ponere clivo.
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
missa potest: flexere oculos et mersa palude
700 cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
illa vetus, dominis etiam casa parva duobus
vertitur in templum: furcas subiere columnae,
stramina flavescunt, aurataque tecta videntur
705 caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
“Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus
iudicium superis aperit commune Philemon:
710 “Esse sacerdotes delubraque vestra tueri
poscimus; et quoniam concordes egimus annos,
auferat hora duos eadem, ne coniugis umquam
busta meae videam neu sim tumulandus ab illa.”
Vota fides sequitur. Templi tutela fuere,
715 donec vita data est. Annis aevoque soluti
ante gradus sacros cum starent forte locique
narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon
Iamque super geminos crescente cacumine vultus
720 mutua, dum licuit reddebant dicta “vale” que
“o coniunx” dixere simul, simul abdita texit
ora frutex. Ostendit adhuc Thyneius illic
incola de gemino vicinos corpore truncos.
Haec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent)
725 narravere senes: equidem pendentia vidi
serta super ramos, ponensque recentia dixi
“cura deum di sint, et qui coluere colantur.”