Food in Latin Literature/Ovid Fasti

Ovid Fasti

1. 183-212

Desierat Janus: nec longa silentia feci,

Sed tetigi verbis ultima verba meis:

Quid vult palma sibi rugosaque carica, dixi, 185

Et data sub niveo Candida mella cado?

Omen, ait, causa est, ut res sapor ille sequatur,

Et peragat coeptum dulcis ut annus iter.

Dulcia cur dentur, video: stipis adjice causam,

Pars mihi de festo ne labet ulla tuo. 190

Risit, et, O quam te fallunt tua saecula, dixit,

Qui stipe mel sumpta dulcius esse putes!

Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,

Cujus non animo dulcia lucra forent.

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi; 195

Vix ultra, quo jam progrediatur, habet.

Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,

Dum populus pauper, dura nova Roma fuit,

Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,

Et dabat exiguum fluminis ulva torum. 200

Jupiter angusta vix totus stabat in aede,

Inque Jovis dextra fictile fulmen erat.

Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmis,

Pascebatque suas ipse senator oves;

Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem, 205

Et fenum capiti supposuisse fuit.

Jura dabat populis posito modo consul aratro,

Et levis argenti lamina crimen erat.

At postquam Fortuna loci caput extulit hujus,

Et tetigit summos vertice Roma deos; 210

Creverunt et opes, et opum furiosa cupido,

Et, quum possideant plurima, plura volunt.


317-368

Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,

 Janus Agonali luce piandus erit.

Nominis esse potest succinctus causa minister,

 Hostia coelitibus quo feriente cadit; 320

Qui calido strictos tincturus sanguine cultros,

 Semper, Agatne, rogat; nec nisi jussus agit.

Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu

 Nomen Agonalem credit habere diem.

Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, 325

 Una sit ut proprio littera dempta loco.

An, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,

 A pecoris lux est ista notata metu?

Pars etiam, fieri solitis aetate priorum

 Nomina de ludis Graia tulisse diem. 330

Et pecus antiquus dicebat Agonia sermo:

 Veraque judicio est ultima causa meo.

Utque ea nunc certa est, ita Rex placare Sacrorum

 Numina lanigerae conjuge debet ovis.

Victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur; 335

 Hostibus amotis hostia nomen habet.

Ante, deos homini quod conciliare valeret,

 Far erat, et puri lucida mica salis.

Nondum pertulerat lacrimatas cortice myrrhas

 Acta per aequoreas hospita navis aquas; 340

Tura nec Euphrates, nec miserat India costum,

 Nec fuerant rubri cognita fila croci.

Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis,

 Et non exiguo laurus adusta sono.

Si quis erat, factis prati de flore coronis 345

 Qui posset violas addere, dives erat.

Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,

 In sacris nullum culter habebat opus.

Prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,

 Ulta suas merita caede nocentis opes. 350

Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis,

 Eruta setigerae comperit ore suis.

Sus dederat poenas. Exemplo territus hujus

 Palmite debueras abstinuisse, caper.

Quem spectans aliquis dentes in vite prementem, 355

 Talia non tacito dicta dolore dedit:

Rode, caper, vitem: tamen huic, quum stabis ad aram,

 In tua quod spargi cornua possit, erit.

Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis

 Spargitur affuso cornua, Bacche, mero. 360

Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellae.

 Quid bos, quid placidae commeruistis oves?

Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas

 Viderat inceptos destituisse favos.

Caerula quem genitrix aegre solata dolentem, 365

 Addidit haec dictis ultima verba suis:

Siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,

 Quoque modo repares, quae periere, dabit.

657-724

Ter quater evolvi signantes tempora fastos,

 Nec Sementiva est ulla reperta dies:

Quum mihi—sensit enim—Lux haec indicitur, inquit

 Musa: quid a fastis non stata sacra petis? 660

Utque dies incerta sacro, sic tempora certa,

 Seminibus jactis est ubi fetus ager.

State coronati plenum ad praesepe juvenci,

 Cum tepido vestrum vere redibit opus.

Rusticus emeritum palo suspendat aratrum: 665

 Omne reformidat frigida vulnus humus.

Villice, da requiem terrae, semente peracta:

 Da requiem, terram qui coluere, viris,

Pagus agat festum; pagum lustrate, coloni,

 Et date paganis annua liba focis. 670

Placentur matres frugum, Tellusque, Ceresque,

 Farre suo gravidae visceribusque suis.

Officium commune Ceres et Terra tuentur;

 Haec praebet causam frugibus, illa locum.

Consortes operum, per quas correcta vetustas, 675

 Quernaque glans victa est utiliore cibo,

Frugibus immensis avidos satiate colonos,

 Ut capiant cultus praemia digna sui.

Vos date perpetuos teneris sementibus auctus,

 Nec nova per gelidas herba sit usta nives. 680

Quum serimus, coelum ventis aperite serenis;

 Quum latet, aetheria spargite semen aqua;

Neve graves cultis Cerealia dona, cavete,

 Agmine laesuro depopulentur aves.

Vos quoque subjectis, formicae, parcite granis: 685

 Post messem praedae copia major erit.

Interea crescat scabrae robiginis expers,

 Nec vitio coeli palleat aegra seges,

Et neque deficiat macie, neque pinguior sequo

 Divitiis pereat luxuriosa suis; 690

Et careant loliis oculos vitiantibus agri;

 Nec sterilis culto surgat avena solo.

Triticeos fetus, passuraque farra bis ignem,

 Hordeaque ingenti fenore reddat ager.

Hoc ego pro vobis, hoc vos optate coloni, 695

 Efficiatque ratas utraque diva preces.

Bella diu tenuere viros: erat aptior ensis

 Vomere: cedebat taurus arator equo.

Sarcula cessabant, versique in pila ligones,

 Factaque de rastri pondere cassis erat. 700

Gratia dîs domuique tuae! religata catenis

 Jampridem nostro sub pede bella jacent.

Sub juga bos veniat, sub terras semen aratas.

 Pax Cererem nutrit: pacis alumna Ceres.

At quae venturas praecedet sexta Kalendas, 705

 Hac sunt Ledaeis templa dicata deis.

Fratribus illa deis fratres de gente deorum

 Circa Juturnae composuere lacus.

Ipsum nos carmen deducit Pacis ad aram.

 Haec erit a mensis fine secunda dies. 710

Frondibus Actiacis comptos redimita capillos

 Pax ades, et toto mitis in orbe mane.

Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi.

 Tu ducibus bello gloria major eris.

Sola gerat miles, qnibus arma coërceat, arma, 715

 Canteturque fera, nil nisi pompa, tuba,

Horreat aeneadas et primus et ultimus orbis:

 Si qua parum Romam terra timebit, amet.

Tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis,

 Albaque percussa victima fronte cadat: 720

Utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet,

 Ad pia propensos vota rogate deos.

Sed jam prima mei pars est exacta laboris,

 Cumque suo finem mense libellus habe.

3.731-736

Cinnama tu primus captivaque tura dedisti, Deque triumphato viscera tosta bove. Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen, Libaque, quod sacris pars datur inde focis. Liba deo fiunt, succis quia dulcibus ille 735 Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.

4.367-372

Non pudet herbosum, dixi, posuisse moretum In dominae mensis? an sua causa subest? Lacte mero veteres usi memorantur et herbis, Sponte sua si quas terra ferebat, ait. 370 Candidus elisae miscetur caseus herbae, Cognoscat priscos ut dea prisca cibos.

4.393-442

Hinc Cereris Ludi. Non est opus indice causae;

 Sponte deae munus promeritumque patet.

Messis erant primis virides mortalibus herbae, 395

 Quas tellus nullo sollicitante dabat;

Et modo carpebant vivaci cespite gramen,

 Nunc epulae tenera fronde cacumen erant.

Postmodo glans nata est. Bene erat jam glande reperta,

 Duraque magnificas quercus habebat opes. 400

Prima Ceres homini ad meliora alimenta vocato

 Mutavit glandes utiliore cibo.

Illa jugo tauros collum praebere coëgit;

 Tum primum soles eruta vidit humus.

Aes erat in pretio: chalybeïa massa latebat. 405

 Heu heu perpetuo debuit illa tegi!

Pace Ceres laeta est, et vos optate, coloni,

 Perpetuam pacem, perpetuumque ducem.

Farra deae, micaeque licet salientis honorem

 Detis, et in veteres turea grana focos; 410

Et, si tura aberunt, unctas accendite taedas.

 Parva bonae Cereri, sint modo casta, placent.

A bove succincti cultros removete ministri.

 Bos aret: ignavam sacrificate suem.

Apta jugo cervix non est ferienda securi. 415

 Vivat, et in dura saepe laboret humo!

Exigit ipse locus, raptus ut virginis edam.

 Plura recognosces: pauca docendus eris.

Terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor

 Trinacris, a positu nomen adepta loci. 420

Grata domus Cereri. Multas ibi possidet urbes,

 In quibus est culto fertilis Henna solo.

Frigida coelestum matres Arethusa vocarat.

 Venerat ad sacras et dea flava dapes.

Filia consuetis ut erat comitata puellis, 425

 Errabat nudo per sua prata pede.

Valle sub umbrosa locus est, adspergine multa

 Humidus ex alto desilientis aquae.

Tot fuerant illic, quot habet natura, colores,

 Pictaque dissimili flore nitebat humus. 430

Quam simul adspexit, Comites accedite, dixit,

 Et mecum plenos flore referte sinus.

Praeda puellares animos oblectat inanis,

 Et non sentitur sedulitate labor.

Haec implet lento calathos e vimine textos, 435

 Haec gremium, laxos degravat illa sinus,

Illa legit calthas, huic sunt violaria curae,

 Illa papavereas subsecat ungue comas,

Has, hyacinthe, tenes, illas, amarante, moraris,

 Pars thyma, pars rorem, pars meliloton amant. 440

Plurima lecta rosa est, et sunt sine nomine flores.

 Ipsa crocos tenues, liliaque alba legit.

6.169-196

Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,

 Mixtaque cum calido sit faba farre, rogas. 170

Prisca dea est, aliturque cibis, quibus ante solebat,

 Nec petit adscitas luxuriosa dapes.

Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat;

 Ostreaque in conchis tuta fuere suis:

Nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, 175

 Nec, quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;

Et praeter pennas nihil in pavone placebat:

 Nec tellus captas miserat ante feras.

Sus erat in pretio: caesa sue festa colebant.

 Terra fabas tantum duraque farra dabat. 180

Quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis

 Ederit, huic laedi viscera posse negant.

Arce quoque in summa Junoni templa Monetae

 Ex voto memorant facta, Camille, tuo.

Ante domus Manli fuerant, qui Gallica quondam 185

 A Capitolino reppulit arma Jove.

Quam bene—Di magni!—pugna cecidisset in illa

 Defensor solii, Jupiter alte, tui!

Vixit, ut occideret damnatus crimine regni.

 Hunc illi titulum longa senecta dabat. 190

Lux eadem Marti festa est; quem prospicit extra

 Appositum Tectae porta Capena viae.

Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur;

 Quum paene est Corsis obruta classis aquis.

Haec hominum monumenta patent. Si quaeritis astra, 195

 Tunc oritur magni praepes adunca Jovis.