Food in Latin Literature/Horace Sermones

Quintus Horatius Flaccus

Sermones 2.4.


'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi

ponere signa novis praeceptis, qualia vincent

Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.'

'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo

interpellarim; sed des veniam bonus, oro. 5

quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,

sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.'

'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem

utpote res tenuis, tenui sermone peractas.'

'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.' 10

'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.

longa quibus facies ovis erit, illa memento,

ut suci melioris et ut magis alba rotundis,

ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.

cole suburbano qui siccis crevit in agris 15

dulcior: inriguo nihil est elutius horto.

si vespertinus subito te oppresserit hospes,

ne gallina malum responset dura palato,

doctus eris vivam musto mersare Falerno:

hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis 20

natura est; aliis male creditur. ille salubris

aestates peraget, qui nigris prandia moris

finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.

Aufidius forti miscebat mella Falerno:

mendose, quoniam vacuis conmittere venis 25

nil nisi lene decet: leni praecordia mulso

prolueris melius. si dura morabitur alvus,

mitulus et viles pellent obstantia conchae

et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.

lubrica nascentes inplent conchylia lunae; 30

sed non omne mare est generosae fertile testae:

murice Baiano melior Lucrina peloris,

ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,

pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, 35

non prius exacta tenui ratione saporum.

nec satis est cara piscis averrere mensa

ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis

languidus in cubitum iam se conviva reponet.

Umber et iligna nutritus glande rotundas 40

curvat aper lances carnem vitantis inertem;

nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.

vinea submittit capreas non semper edulis.

fecundae leporis sapiens sectabitur armos.

piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, 45

ante meum nulli patuit quaesita palatum.

sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.

nequaquam satis in re una consumere curam,

ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,

quali perfundat piscis securus olivo. 50

Massica si caelo suppones vina sereno,

nocturna siquid crassi est tenuabitur aura

et decedet odor nervis inimicus; at illa

integrum perdunt lino vitiata saporem.

Surrentina vafer qui miscet faece Falerna 55

vina, columbino limum bene colligit ovo,

quatenus ima petit volvens aliena vitellus.

tostis marcentem squillis recreabis et Afra

potorem coclea; nam lactuca innatat acri

post vinum stomacho; perna magis et magis hillis 60

flagitat inmorsus refici, quin omnia malit

quaecumque inmundis fervent allata popinis.

est operae pretium duplicis pernoscere iuris

naturam. simplex e dulci constat olivo,

quod pingui miscere mero muriaque decebit 65

non alia quam qua Byzantia putuit orca.

hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis

Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes

pressa Venafranae quod baca remisit olivae.

Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: 70

nam facie praestant, venucula convenit ollis;

rectius Albanam fumo duraveris uvam.

hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,

primus et invenior piper album cum sale nigro

incretum puris circumposuisse catillis. 75

inmane est vitium dare milia terna macello

angustoque vagos piscis urgere catino.

magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis

tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,

sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. 80

vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus

consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.

ten lapides varios lutulenta radere palma

et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,

oblitum, quanto curam sumptumque minorem 85

haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,

quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?'

'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus

ducere me auditum, perges quocumque, memento.

nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 90

non tamen interpres tantundem iuveris. adde

voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus

non magni pendis, quia contigit; at mihi cura

non mediocris inest, fontis ut adire remotos

atque haurire queam vitae praecepta beatae.'


Sermones 2.8.


'Ut Nasidieni iuvit te cena beati?

nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam

in vita fuerit melius.' 'da, si grave non est,

quae prima iratum ventrem placaverit esca.' 5

'in primis Lucanus aper: leni fuit austro

captus, ut aiebat cenae pater: acria circum

rapula, lactucae, radices, qualia lassum

pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.

his ut sublatis puer alte cinctus acernam 10

gausape purpureo mensam pertersit et alter

sublegit quodcumque iaceret inutile quodque

posset cenantis offendere, ut Attica virgo

cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes

Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers. 15

hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum

te magis adpositis delectat, habemus utrumque."'

'divitias miseras! sed quis cenantibus una,

Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.'

'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, 20

si memini, Varius; cum Servilio Balatrone

Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras.

Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,

ridiculus totas semel absorbere placentas;

Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, 25

indice monstraret digito; nam cetera turba,

nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis,

longe dissimilem noto celantia sucum,

ut vel continuo patuit, cum passeris atque

ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. 30

post hoc me docuit melimela rubere minorem

ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso

audieris melius. tum Vibidius Balatroni

"nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti,"

et calices poscit maiores. vertere pallor 35

tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris

potores, vel quod maledicunt liberius vel

fervida quod subtile exsurdant vina palatum.

invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi 40

convivae lecti nihilum nocuere lagoenis.

adfertur squillas inter murena natantis

in patina porrecta. sub hoc erus "haec gravida" inquit

"capta est, deterior post partum carne futura.

his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri 45

pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi;

vino quinquenni, verum citra mare nato,

dum coquitur—cocto Chium sic convenit, ut non

hoc magis ullum aliud—; pipere albo, non sine aceto,

quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam. 50

erucas viridis, inulas ego primus amaras

monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,

ut melius muria quod testa marina remittat."

interea suspensa gravis aulaea ruinas

in patinam fecere, trahentia pulveris atri 55

quantum non Aquilo Campanis excitat agris.

nos maius veriti, postquam nihil esse pericli

sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si

filius inmaturus obisset, flere. quis esset

finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum 60

tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos

te deus? ut semper gaudes inludere rebus

humanis!" Varius mappa conpescere risum

vix poterat. Balatro suspendens omnia naso

"haec est condicio vivendi" aiebat, "eoque 65

responsura tuo numquam est par fama labori.

tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni

sollicitudine districtum, ne panis adustus,

ne male conditum ius adponatur, ut omnes

praecincti recte pueri comptique ministrent. 70

adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,

ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

sed convivatoris, uti ducis, ingenium res

adversae nudare solent, celare secundae."

Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris, 75

commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis"

et soleas poscit. tum in lecto quoque videres

stridere secreta divisos aure susurros.'

'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa

redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum 80

quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,

quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque

ridetur fictis rerum Balatrone secundo,

Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte

emendaturus fortunam; deinde secuti 85

mazonomo pueri magno discerpta ferentes

membra gruis sparsi sale multo non sine farre,

pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae

et leporum avolsos, ut multo suavius, armos,

quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto 90

vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,

suavis res, si non causas narraret earum et

naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti,

ut nihil omnino gustaremus, velut illis

Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'