Food in Latin Literature/Cicero treatises

Marcus Tullius Cicero (circa 106-43 BC) https://en.wikipedia.org/wiki/Cicero

Tusculanae disputationes 45 BC (5.97-102)


ita perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore sem- 5 per, cum expectatio speratarum voluptatum <cum> perceptarum memoria iungeretur. Atque his similia 97.1 ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magni- ficentia et sumptus epularum, quod parvo cultu na- tura contenta sit. etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri? Darius in fuga cum aquam tur- 5 bidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit um- quam se bibisse iucundius. numquam videlicet sitiens biberat. nec esuriens Ptolomaeus ederat; cui cum per- agranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane 10 iucundius. Socraten ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem. quid? victum Lacedaemoniorum in 98.1 philitiis nonne videmus? ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum. tum is qui illa coxerat: 'minime mi- rum; condimenta enim defuerunt.' 'quae tandem?' in- 5 quit ille. 'labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis. his enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.' atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid obiectum est, quod modo a natura non sit alienum, 10 eo contentae non quaerunt amplius. civitates quaedam 99.1 universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus. Persarum a Xeno- phonte victus exponitur, quos negat ad panem ad- hibere quicquam praeter nasturcium. quamquam, si 5 quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum suavitate praestanti! adde siccitatem, quae consequi- tur hanc continentiam in victu, adde integritatem vale- tudinis; confer sudantis ructantis refertos epulis tam- 10 quam opimos boves: tum intelleges, qui voluptatem 100.1 maxime sequantur, eos minime consequi, iucundita- temque victus esse in desiderio, non in satietate. Ti- motheum, clarum hominem Athenis et principem civi- tatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque 5 convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse: 'vestrae quidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.' quid quod ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? est praeclara epistula Platonis 10 ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis: 'quo cum venissem, vita illa beata, quae fere- batur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quae comitantur 15 huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus vero multo minus. quae enim natura tam mirabiliter temperari potest?' quo modo igitur iucunda 101.1 vita potest esse, a qua absit prudentia, absit mode- ratio? ex quo Sardanapalli, opulentissimi Syriae regis, error adgnoscitur, qui incidi iussit in busto: Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido 5 Hausit; at illa iacent multa et praeclara relicta. 'quid aliud' inquit Aristoteles 'in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? haec habere se mortuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat quam frueba- tur.' Cur igitur divitiae desiderentur, aut ubi pauper- 102.1 tas beatos esse non sinit? signis, credo, tabulis studes. si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues ho- mines fruuntur quam illi qui is abundant?