Food in Latin Literature/Cicero speeches

Marcus Tullius Cicero (circa 106-43 BC) https://en.wikipedia.org/wiki/Cicero


Cicero, In Pisonem 55 BC (63-67)


Iam vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia 10 immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitu- dinem inflixerint. Num etiam in hac cotidiana adsidua 64.1 urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctori- tatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus? Age, sena- 5 tus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui; videre equites Romani non possunt, quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in 10 cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi 65.1 tanti ac tam universi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. 5 Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo verba atque ineptiae. Sed de hoc non 10 dubito; non audebit accedere ad ludos. Convivium publi- cum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa; ludos nobis 'idiotis' relinquet. Solet enim in 66.1 disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdo- minis voluptates anteferre. Nam quod vobis iste tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod 5 fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam 67.1 omnis est vitiosa atque turpis, <est> tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil ex- quisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, 5 maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placen- tini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de 10 cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam tolli iubet..


Cicero, Pro Murena 63 BC (73-77)

Praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, 73.1 quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus 5 tamen Murena ab senatus auctoritate defenditur. Quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat? Non, sed mercede. Convince. Num sectari multos? Non, sed conductos. Doce. Num locum ad spectandum dare aut <ad> prandium invitare? Minime, sed volgo, passim. Quid 10 est volgo? Vniversos. Non igitur, si L. Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, 15 huius propinqua et necessaria, locum suum gladiatorium concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remo- tus. Omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum. At enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum 74.1 esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'Quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu sum- 5 mam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas foven- dis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium inquit a grege deli- catae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas? Horribilis oratio; sed eam usus, vita, 10 mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gu- stavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas 15 retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant. Qua re noli, Cato, maiorum instituta 75.1 quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum epulum Q. Maximus P. Africani, 5 patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus 10 mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissi- mum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. Huius in morte celebranda gravi- 15 ter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis, itaque homo integerrimus, civis optimus, cum 76.1 esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus est. Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam dili- git; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem 5 multo minus; distinguit rationem officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum man- dandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est digni- tas non servas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te 10 adiuvet rogas? Rogas tu me ut mihi praesis, ut commit- tam ego me tibi. Quid tandem? istuc me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem pericu- lumque suscipias? Quid quod habes nomenclatorem? in 77.1 eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. Sin iam noris, tamen<ne> per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? Quid quod, 5 cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? Quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin per- pendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. Qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, 10 gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri com- paraverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.

'The Roman people disapproves of private luxury, but admires public magnificence. It does not love profuse banquets, still less does it love sordid and uncivilized behaviour. It makes a proper distinction between different duties and different seasons; and allows of vicissitudes of labour and pleasure.'