Food in Latin Literature/Cicero letters

Marcus Tullius Cicero (circa 106-43 BC) https://en.wikipedia.org/wiki/Cicero

Epistulae


prid. Id. Apr. 53 TULLIUS TIRONI S.

Aegypta ad me venit prid. Id. Apr. is, etsi mihi nuntiavit te 16.15.1.1 plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. incredibili sum sollicitudine de tua valetudine; qua si me 5 liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem si iam putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum. cura te etiam atque etiam diligenter. Vale. 10

Scripta iam epistula Hermia venit. accepi tuam epistulam, 2.1 vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo. ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum quo uterere. 5 Vale.


paulo ante vii Kal. Sext. 46 in Tusculano CICERO S. D. PAETO

Cum essem otiosus in Tusculano propterea quod discipulos 9.18.1.1 obviam miseram, ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis; ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi 5 dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis, amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim. quid quaeris? 2.1 me quoque delectat consilium. multa enim consequor: primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id cuius modi sit nescio; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere, nisi forte mori melius 5 fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui. ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem cum volemus licebit; demus modo operam ne tam necesse nobis sit quam illi fuit, id quod agimus. ergo hoc primum. 10

Sequitur illud: ipse melior fio, primum valetudine, quam 3.1 intermissis exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones confeci quam tu pullos 5 columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a m<e> προλεγομένας quas quaeris; etsi sus Minervam. sed, quo modo video, si 4.1 aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denari- orum implere, Romam tibi remigrandum est; satius est hic cruditate quam istic fame. video te bona perdidisse; spero idem istuc familiaris tuos. actum igitur de te est nisi provides. 5 potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. sella tibi erit in ludo, tamquam hypodidascalo, proxima; eam pulvinus sequetur.


in. Sext. 46 CICERO PAETO

Dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et 9.20.1.1 quod te intellexi iam posse ridere. me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli; illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse. habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non 5 eum quem tu es solitus promulside conficere. integram famem ad ovum adfero; itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. illa mea quae solebas antea laudare ('o hominem facilem! o hospitem non gravem!') abierunt. nam omnem nostram de re publica curam, cogitationem de dicenda in 10 senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coiecimus, nec tamen ad hanc insolentiam sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas; etsi numquam plura praedia habuisti. 15

Proinde te para. cum homine et edaci tibi res est et qui iam 2.1 aliquid intellegat; ὀψιμαθεῖς autem homines scis quam insolentes sint. dediscendae tibi sunt sportellae et artolagyni tui. nos iam †ex† artis tantum habemus ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare 5 saepius audeamus. sed vide audaciam! etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil <non> potuit imitari.

Haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et 3.1 bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant. ubi salutatio defluxit, litteris me involvo; aut scribo aut lego. veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem quia paulo 5 sum quam ipsi doctior. inde corpori omne tempus datur. patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium. Sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.


xiii Kal. Dec.(?) 46 in Cumano CICERO PAETO

Heri veni in Cumanum, cras ad te fortasse; sed cum certum 9.23.1.1 sciam, faciam te paulo ante certiorem. etsi M. Caeparius, cum mihi in silva Gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te 5 venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.


inter Oct. 46 et Febr. 45 CICERO S. D. GALLO

Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem 7.26.1.1 neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere quia febrim non haberem, fugi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum 5 officium desideravi quam a te requiri putavi meum. ego autem cum omnis morbos reformido tum <eum in> quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt quia dicat στραγ- γουρικὰ καὶ δυσεντερικὰ πάθη sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam 10 turpioris intemperantiae. sane δυσεντερίαν pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse.

Ac tamen, ne mirere unde hoc acciderit quo modove 2.1 commiserim, lex sumptuaria, quae videtur λιτότητα attulisse, ea mihi fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse 5 suavius. in eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me διάρροια arripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere. ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. posthac igitur erimus cautiores. 10

Tu tamen, cum audisses ab Anicio (vidit enim me nause- antem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi. ego hic cogito commorari quoad me reficiam. nam et viris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, ut spero, illa revocabo. 15


xiv Kal. Ian. 45 in Puteolano(?) <CICERO ATTICO SAL.>

O hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! fuit enim 13.52.1.1 periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↄ ciↄ. sane sum commotus quid futurum esset 5 postridie; at mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad H. vii, nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post H. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, 10 accubuit. ἐμετικὴν agebat; itaque et edit et bibit ἀδεῶς et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed'bene cocto et condito, sermone bono et, si quaeris, libenter.'

praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ αὐτὸν valde copiose. 2.1 libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores ele- ganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen non is cui diceres 'amabo te, eodem ad me cum revertere.' semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. 5 quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias.

Habes hospitium sive ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia 10 dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.