Marcus Porcius Cato (234 BC - 149 BC) https://en.wikipedia.org/wiki/Cato_the_Elder

De Agricultura (circa 160 BC)

course assignment for https://en.wikiversity.org/wiki/Food_in_Latin_Literature


How to choose property in the country

Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum sit, et item fenerari, si tam honestum sit. Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimare. Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt. Nunc ut ad rem redeam, quod promisi institutum principium hoc erit.

1. Praedium quom parare cogitabis, sic in animo habeto, uti ne cupide emas neve opera tua parcas p4visere et ne satis habeas semel circumire. Quotiens ibis, totiens magis placebit quod bonum erit. Vicini quo pacto niteant, id animum advertito: in bona regione bene nitere oportebit. Et uti eo introeas et circumspicias, uti inde exire possis. Uti bonum caelum habeat, ne calamitosum siet, solo bono, sua virtute valeat. Si poteris, sub radice montis siet, in meridiem spectet, loco salubri, operariorum copia siet, bonumque aquarium, oppidum validum prope siet aut mare aut amnis, qua naves ambulant, aut via bona celebrisque. Siet in his agris, qui non saepe dominos mutant: qui in his agris praedia vendiderint, eos pigeat vendidisse. Uti bene aedificatum siet. Caveto alienam disciplinam temere contemnas. De domino bono colono bonoque aedificatore melius emetur. Ad villam cum venies, videto, vasa torcula et dolia multane sient: ubi non erunt, scito pro ratione fructum esse. Instrumenti ne magni siet, loco bono siet. Videto, quam minimi instrumenti sumptuosusque ager ne siet. Scito idem agrum quod hominem, quamvis quaestuosus siet, si sumptuosus erit, relinqui non multum. Praedium quod primum siet, si me rogabis, sic dicam: de omnibus agris optimoque loco iugera agri centum, vinea est prima, si vino bono et multo est, secundo p6loco hortus inriguus, tertio salictum, quarto oletum, quinto pratum, sexto campus frumentarius, septimo silva caedua, octavo arbustum, nono glandaria silva.

2. Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat; si non eodem die, at postridie. Ubi cognovit, quo modo fundus cultus siet operaque quae facta infectaque sient, postridie eius diei vilicum vocet, roget, quid operis siet factum, quid restet, satisne temperi opera sient confecta, possitne quae reliqua sient conficere, et quid factum vini, frumenti aliarumque rerum omnium. Ubi ea cognovit, rationem inire oportet operarum, dierum. Si ei opus non apparet, dicit vilicus sedulo se fecisse, servos non valuisse, tempestates malas fuisse, servos aufugisse, opus publicum effecisse, ubi eas aliasque causas multas dixit, ad rationem operum operarumque vilicum revoca. Cum tempestates pluviae fuerint, quae opera per imbrem fieri potuerint, dolia lavari, picari, villam purgari, frumentum transferri, stercus foras efferri, stercilinum fieri, semen purgari, funes sarciri, novos fieri; centones, cuculiones familiam opportuisse sibi sarcire. Per ferias potuisse fossas veteres tergeri, viam publicam muniri, vepres recidi, hortum fodiri, pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expinsi far, munditias fieri. Cum servi aegrotarint, cibaria tanta dari non oportuisse. Ubi ea cognita aequo animo sint, quae reliqua opera sint curare uti perficiantur: rationes putare argentariam, frumentariam, pabuli causa quae parata sunt; rationem vinariam, oleariam, quid venierit, quid exactum siet, quid reliquum siet, quid siet quod veneat: quae satis accipiunda sint, satis accipiantur: reliqua quae sint uti conpareant. Siquid desit in annum, uti paretur: quae supersint, ut veneant: quae opus sint locato, locentur: quae opera fieri velit et quae locari velit, uti imperet et ea scripta relinquat. Pecus consideret. Auctionem uti faciat: vendat oleum, si pretium habeat, vinum, frumentum quod supersit vendat; boves vetulos, armenta delicula, oves deliculas, lanam, pelles, plostrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum, et siquid aliut supersit, vendat. Patrem familias vendacem, non emacem esse oportet.


Keeping the household fed and clothed

56. Familiae cibaria. Qui opus facient per hiemem tritici modios IIII, per aestatem modios IIII S, vilico, vilicae, epistatae, opilioni modios III, conpeditis per hiemem panis P. IIII, ubi vineam fodere coeperint, panis P. V, usque adeo dum ficos esse coeperint, deinde ad P. IIII redito.

57. Vinum familiae. Ubi vindemia facta erit, loram bibant menses tres; mense quarto heminas in dies, id est in mense congios II S: mense quinto, sexto, septimo, octavo in dies sextarios, id est in mense congios quinque; nono, decimo, undecimo, duodecimo in dies heminas ternas, id est in mense amphoram; hoc amplius Saturnalibus et Conpitalibus in singulos homines congios III S; summa vini in homines singulos inter annum Q. VII. Conpeditis, uti quidquid operis facient, pro portione addito; eos non est nimium in annos singulos vini Q. X ebibere.

58. Pulmentarium familiae. Oleae caducae quam plurimum condito. Postea oleas tempestivas, unde minimum olei fieri poterit, eas condito, parcito, uti quam diutissime durent. Ubi oleae comesae erunt, hallecem et acetum dato. Oleum dato in menses uni cuique S. I. Salis uni cuique in anno modium satis est.

59. Vestimenta familiae. Tunicam P. III S, saga alternis annis. Quotiens cuique tunicam aut sagum dabis, prius veterem accipito, unde centones fiant. Sculponias bonas alternis annis dare oportet.


Bread, cakes, fritters etc.

74. Panem depsticium sic facito. Manus mortariumque bene lavato. Farinam in mortarium indito, aquae paulatim addito subigitoque pulchre. Ubi bene subegeris, defingito coquitoque sub testu.

75.Libum hoc modo facito. Casei P. II bene disterat in mortario. Ubi bene distriverit, farinae siligineae libram aut, si voles tenerius esse, selibram similaginis eodem indito permiscetoque cum caseo bene. Ovum unum addito et una permisceto bene. Inde panem facito, folia subdito, in foco caldo sub testu coquito leniter. ...

79. Globos sic facito. Caseum eum alica ad eundem modum misceto. Inde quantos voles facere facito. In ahenum caldum unguen indito. Singulos aut binos coquito versatoque crebro duabus rudibus, coctos eximito, eos melle unguito, papaver infriato, ita ponito.

80. Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum cavum habeat. Ita in unguen caldum fundito. Honestum quasi spiram facito idque duabus rudibus vorsato praestatoque. Item unguito coloratoque caldum ne nimium. Id cum melle aut cum mulso adponito.


To pray for healthy cattle

83. Votum pro bubus, uti valeant, sic facito. Marti Silvano in silva interdius in capita singula boum votum facito. Farris L. III et lardi P.39 IIII S et pulpae P. IIII S, vini S.40 III, id in unum vas liceto coicere, et vinum item in unum vas liceto coicere. Eam rem divinam vel servus vel liber licebit faciat. Ubi res divina facta erit, statim ibidem consumito. Mulier ad eam rem divinam ne adsit neve videat quo modo fiat. Hoc votum in annos singulos, si voles, licebit vovere.


All manner of porridge, gruel, puuro

84. Savillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una conmisceto quasi libum, mellis P. [a column of three horizontal lines, the middle one of which is shifted to the right. It is an ancient Roman symbol used to represent '¼'.] et ovum unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene conmiscueris, in catinum indito, catinum testo operito. Videto ut bene percocas medium, ubi altissimum est. Ubi coctum erit, catinum eximito, melle unguito, papaver infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo et lingula.

85. Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alveum purum, eo casei recentis P. III, mellis P. S, ovum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam novam.

86. Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus.

87. Amulum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in alveum indat, eo addat aquam bis in die. Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in alveo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum novum indito, exprimito cremorem in patinam novam aut in mortarium. Id omne ita facito et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam novam indito, inde facito cum lacte coquat.


To whiten salt

88. Salem candidum sic facito. Amphoram p90defracto collo puram inpleto aquae purae, in sole ponito. Ibi fiscellam cum sale populari suspendito et quassato suppletoque identidem. Id aliquotiens in die cotidie facito, usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum. 2 Id signi erit: menam aridam vel ovum demittito; si natabit, ea muries erit, vel carnem vel caseos vel salsamenta quo condas. Eam muriam in labella vel in patinas in sole ponito. Usque adeo in sole habeto, donec concreverit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur et noctu sub tecto ponito; cotidie, cum sol erit, in sole ponito.


Force-feeding fowl

89. Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat. Polline vel farina hordeacia consparsa turundas faciat, eas in aquam intinguat, in os indat, paulatim cotidie addat; ex gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere dato; ne plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dat bibere et bis in die, bis escam.

90. Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato, ex ore in eius os inflato, item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam fresam puram et far purum facito et fabae tertia pars ut infervescat, tum far insipiat, puriter facito et coquito bene. Id ubi excluseris, depsito bene, oleo manum unguito, primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum poterit facere turundas. Ex aqua dato, escam temperato.


On preserving lentils, olives, grape must

116. Lentim quo modo servari oporteat. Laserpicium aceto diluito, permisceto lentim aceto laserpiciato et ponito in sole. Postea lentim oleo perfricato, sinito arescat. Ita integra servabitur recte.

117. Oleae albae quo modo condiantur. Antequam nigrae fiant, contundantur et in aquam deiciantur. Crebro aquam mutet. Deinde, ubi satis maceratae erunt, exprimat et in acetum coiciat et oleum addat, salis selibram in modium olearum. Feniculum et lentiscum seorsum condat in acetum. Si una admiscere voles, cito utito. In orculam calcato. Manibus siccis, cum uti voles, sumito.

118. Oleam albam, quam secundum vindemiam uti voles, sic condito. Musti tantundem addito, quantum aceti. Cetera item condito ita, uti supra scriptum est.

119. Epityrum album nigrum variumque sic facito. Ex oleis albis nigris variisque nuculeos eicito. Sic condito. Concidito ipsas, addito oleum, acetum, coriandrum, cuminum, feniculum, rutam, mentam. In orculam condito, oleum supra siet. Ita utito.

120. Mustum si voles totum annum habere, in amphoram mustum indito et corticem oppicato, demittito in piscinam. Post dies XXX eximito. Totum annum mustum erit.

121. Mustaceos sic facito. Farinae siligineae modium unum musto conspargito. Anesum, cuminum, adipis P. II, casei libram, et de virga lauri deradito, eodem addito, et ubi definxeris, lauri folia subtus addito, cum coques.


Housekeeper's 'feminine' duties

143. Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat facito. Ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam minimum utatur neve domum neve ad sese recipiat. Ad cenam nequo eat neve ambulatrix siet. Rem divinam ni faciat neve mandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. 2 Munda siet; villam conversam mundeque habeat; focum purum circumversum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat, per eosdemque dies lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. 3 Gallinas multas et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa et pira et uvas in doliis et mala strutea, uvas in vinaciis et in urceis in terra obrutas et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra habeat. Mala Scantiana in doliis et alia quae condi solent et silvatica, haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam et far suptile sciat facere.


The wonders of cabbage (especially cabbage soup)

156. De brassica quod concoquit. Brassica est quae omnibus holeribus antistat. Eam esto vel coctam vel crudam. Crudam si edes, in acetum intinguito. Mirifice concoquit, alvum bonam facit, lotiumque ad omnes res salubre est. Si voles in convivio multum bibere cenareque libenter, ante cenam esto crudam quantum voles ex aceto, et item, ubi cenaveris, comesto aliqua V folia; reddet te quasi nihil ederis, bibesque quantum voles.

Alvum si voles deicere superiorem, sumito brassicae quae levissima erit P. IIII inde facito manipulos aequales tres conligatoque. Postea ollam statuito cum aqua. Ubi occipiet fervere, paulisper demittito unum manipulum, fervere desistet. Postea ubi occipiet fervere, paulisper demittito ad modum dum quinque numeres, eximito. Item facito alterum manipulum, item tertium. Postea conicito, contundito, item eximito in linteum, exurgeto sucum quasi heminam in pocillum fictile. Eo indito salis micam quasi ervu et cumini fricti tantum quod oleat. Postea ponito pocillum in sereno noctu. Qui poturus erit, lavet calida, bibat aquam mulsam, cubet incenatus. Postea mane bibat sucum deambuletque horas IIII, agat, negoti siquid habebit. Ubi libido veniet, nausia adprehendet, decumbat purgetque sese. Tantum bilis pituitaeque eiciet, uti ipse miretur, unde tantum siet. Postea ubi deorsum versus ibit, heminam aut paulo plus bibat. Si amplius ibit, sumito farinae minutae concas duas, infriet in aquam, paulum bibat, constituet. Verum quibus tormina molesta erunt, brassicam in aqua macerare oportet. Ubi macerata erit, coicito in aquam calidam, coquito usque donec conmadebit bene, aquam defundito. Postea salem addito et cumini paululum et pollinem polentae eodem addito et oleum. Postea fervefacito, infundito in catinum, uti frigescat. Eo interito quod volet cibi, postea edit. Sed si poterit solam brassicam esse, edit. Et si sine febre erit, dato vini atri duri aquatum bibat quam minimum; si febris erit, aquam. Id facito cotidie mane. Nolito multum dare, ne pertaedescat, uti possit porro libenter esse. Ad eundem modum viro et mulieri et puero dato. Nunc de illis, quibus aegre lotium it quibusque substillum est. Sumito brassicam, coicito in aquam ferventem, coquito paulisper, uti subcruda siet. Postea aquam defundito non omnem. Eo addito oleum bene et salem et cumini paululum, infervefacito paulisper. Postea inde iusculum frigidum sorbere et ipsam brassicam esse, uti quam primum excoquatur. Cotidie id facito.